EUCLIDES Megarensis Socraticus

EUCLIDES Megarensis Socraticus
EUCLIDES Megarensis Socraticus
belli inter Athenienses, et Megarenses tempore, muliebri veste, noctu ad Socratem venire solitus. Ab hoc Philosophi Megarici dicti. Suid. Vide Voss. de Sectis Philosophorum p. 62. Post Socratis obitum, Plato ipsius fuit auditor, cum omnes Philosophi, tyrannorum metu, profugissent. Unicum admisit Bonum, quod modo Providentiam, modo Deum, modo Spiritum, etc. vocabat. Eius 6. sunt Dialogi, Lamprias, Aeschines, Phaenis, Criton, Alcibiades, et Amans, Eubulides discipulus ei successit. Diog. Laert. in eius vita l. 2. A. Gell. l. 6. c. 10. Strab. l. 9. p. 393. Porro duo inveniuntur Euclidae inter Archontas, quorum nomina supersunt. Primus An. 2. Olymp. 88. quinto anno belli Peloponnesiaci. Alter An. 2. Olymp. 94. de quo Lucian. in Hermotimo: καὶ λήθη τίς ἔςτω ἀυτῶν ὥπερ τῶ πρὸ τοῦ Ε᾿υκλείδου ἄρχοντος. Eo enim Praeturam obtinente facta est amnestia, teste Xenoph. l. 2. Hellenicorum. Ideo saepe apud auctores historiae, et Rhetoras fit mentio τῶ πρὸ Ε᾿υκλείδου, quorum non licebat meminisse, nec ea exprobrate, et eo anno Atheniensium resp. instaurata fuit, factâ inter cives pace. Nic. Lloyd.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”